

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 12: Versus 46
Ecce mater ejus.[RAB.]Mystice. Mater et fratres populus est Judaeorum qui Jesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter ejus verba, etc., usque ad Fratres Domini sunt consobrini ejus, filii Mariae materterae ejus: quae dicitur mater Jacobi minoris et Joseph, et Judae et Simonis.